[1]Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ.
[2]Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.
[3]In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris:
[4]tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos.
[5]Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
[6]Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.
[7]A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione.
[8]Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.
[9]Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.
[10]Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus.
[11]In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.
[12]Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo.
[13]Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum.
[14]Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
[15]Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.
[16]In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.
[17]In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus.
[18]Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus:
[19]et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus.
[20]Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.
[21]Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
[22]Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis:
[23]et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.
[24]Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
[25]In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas.
[26]Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.
[27]Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
[28]Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.
[29]Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
[30]Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
[31]Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
[32]Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus.
[33]Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude.
[34]Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis.
[35]Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?
[36]Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus.
[37]Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
|