[1]Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, [2]dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. [3]Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. [4]Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. [5]Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. [6]Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere. [7]Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, [8]quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. [9]Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. [10]Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit: [11]sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum. [12]Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum, [13]dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. [14]Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo. [15]Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. [16]Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. [17]Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me præbui. [18]Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere. [19]Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. [20]Non est enim in hominis potestate consilium tuum. [21]Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. [22]Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis: et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis. [23]Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. [24]In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei: [25]et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top