[1]Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, [2]dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe. [3]Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus: [4]memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. [5]Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. [6]Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. [7]Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. [8]Quomodo potueris, ita esto misericors. [9]Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. [10]Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis: [11]quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. [12]Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. [13]Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. [14]Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. [15]Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. [16]Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. [17]Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. [18]Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. [19]Consilium semper a sapiente perquire. [20]Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. [21]Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo: [22]et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. [23]Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top