[1]Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
[2]Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
[3]Et cum hæc dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
[4]Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.
[5]Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
[6]Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus,
[7]dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
[8]Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
[9]Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
[10]Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
[11]Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
[12]dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.
[13]Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
[14]Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
[15]Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
[16]Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
[17]Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.
[18]Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
[19]Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
[20]Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.
|