«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: [No book]
[2]ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: [No book]
[3]in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. [No book]
[4]Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. [No book]
[5]Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. [No book]
[6]Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, [No book]
[7]radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. [No book]
[8]Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: [No book]
[9]quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: [No book]
[10]et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: [No book]
[11]in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: [No book]
[12]consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. [No book]
[13]Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: [No book]
[14]delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: [No book]
[15]et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. [No book]
[16]Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: [No book]
[17]quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. [No book]
[18]Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, [No book]
[19]et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. [No book]
[20]Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? [No book]
[21]Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: [No book]
[22]quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: [No book]
[23]quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top