«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: [No book]
[2]quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. [No book]
[3]Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. [No book]
[4]Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. [No book]
[5]Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: [No book]
[6]propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: [No book]
[7]in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis. [No book]
[8]Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. [No book]
[9]Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, [No book]
[10]et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: [No book]
[11]ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. [No book]
[12]Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: [No book]
[13]supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. [No book]
[14]Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: [No book]
[15]et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. [No book]
[16]Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. [No book]
[17]Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. [No book]
[18]Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. [No book]
[19]Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. [No book]
[20]Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. [No book]
[21]Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. [No book]
[22]Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. [No book]
[23]Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: [No book]
[24]scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. [No book]
[25]Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top