|
[1]Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. |
[No book] |
[2]Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: |
[No book] |
[3]ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. |
[No book] |
[4]Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. |
[No book] |
[5]Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: |
[No book] |
[6]non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, |
[No book] |
[7]cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: |
[No book] |
[8]scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. |
[No book] |
[9]Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. |
[No book] |
[10]De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. |
[No book] |
[11]Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: |
[No book] |
[12]quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. |
[No book] |
[13]Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare. |
[No book] |
[14]State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, |
[No book] |
[15]et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, |
[No book] |
[16]in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: |
[No book] |
[17]et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), |
[No book] |
[18]per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: |
[No book] |
[19]et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: |
[No book] |
[20]pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. |
[No book] |
[21]Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: |
[No book] |
[22]quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. |
[No book] |
[23]Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. |
[No book] |
[24]Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. |
[No book] |