«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]לא תשא שמע שוא אל תשת ידך עם רשע להית עד חמס [1]Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
[2]לא תהיה אחרי רבים לרעת ולא תענה על רב לנטת אחרי רבים־להטת [2]Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
[3]ודל לא תהדר בריבו [3]Pauperis quoque non misereberis in judicio.
[4]כי תפגע שור איבך או חמרו־תעה השב תשיבנו לו [4]Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
[5]כי תראה חמור שנאך רבץ תחת משאו וחדלת מעזב לו־עזב תעזב עמו [5]Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
[6]לא תטה משפט אבינך בריבו [6]Non declinabis in judicium pauperis.
[7]מדבר שקר תרחק ונקי וצדיק אל תהרג כי לא אצדיק רשע [7]Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
[8]ושחד לא תקח כי השחד יעור פקחים ויסלף דברי צדיקים [8]Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
[9]וגר לא תלחץ ואתם ידעתם את נפש הגר־כי גרים הייתם בארץ מצרים [9]Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
[10]ושש שנים תזרע את ארצך ואספת את תבואתה [10]Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:
[11]והשביעת תשמטנה ונטשתה ואכלו אביני עמך ויתרם תאכל חית השדה כן תעשה לכרמך לזיתך [11]anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
[12]ששת ימים תעשה מעשיך וביום השביעי תשבת־למען ינוח שורך וחמרך וינפש בן אמתך והגר [12]Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
[13]ובכל אשר אמרתי אליכם תשמרו ושם אלהים אחרים לא תזכירו לא ישמע על פיך [13]Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
[14]שלש רגלים תחג לי בשנה [14]Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
[15]את חג המצות תשמר־שבעת ימים תאכל מצות כאשר צויתך למועד חדש האביב כי בו יצאת ממצרים ולא יראו פני ריקם [15]Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
[16]וחג הקציר בכורי מעשיך אשר תזרע בשדה וחג האסף בצאת השנה באספך את מעשיך מן השדה [16]Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
[17]שלש פעמים בשנה־יראה כל זכורך אל פני האדן יהוה [17]Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
[18]לא תזבח על חמץ דם זבחי ולא ילין חלב חגי עד בקר [18]Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
[19]ראשית בכורי אדמתך תביא בית יהוה אלהיך לא תבשל גדי בחלב אמו [19]Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
[20]הנה אנכי שלח מלאך לפניך לשמרך בדרך ולהביאך אל המקום אשר הכנתי [20]Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
[21]השמר מפניו ושמע בקלו אל תמר בו כי לא ישא לפשעכם כי שמי בקרבו [21]Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
[22]כי אם שמוע תשמע בקלו ועשית כל אשר אדבר־ואיבתי את איביך וצרתי את צרריך [22]Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
[23]כי ילך מלאכי לפניך והביאך אל האמרי והחתי והפרזי והכנעני החוי והיבוסי והכחדתיו [23]Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.
[24]לא תשתחוה לאלהיהם ולא תעבדם ולא תעשה כמעשיהם כי הרס תהרסם ושבר תשבר מצבתיהם [24]Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
[25]ועבדתם את יהוה אלהיכם וברך את לחמך ואת מימיך והסרתי מחלה מקרבך [25]Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
[26]לא תהיה משכלה ועקרה בארצך את מספר ימיך אמלא [26]Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
[27]את אימתי אשלח לפניך והמתי את כל העם אשר תבא בהם ונתתי את כל איביך אליך ערף [27]Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
[28]ושלחתי את הצרעה לפניך וגרשה את החוי את הכנעני ואת החתי־מלפניך [28]emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.
[29]לא אגרשנו מפניך בשנה אחת פן תהיה הארץ שממה ורבה עליך חית השדה [29]Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
[30]מעט מעט אגרשנו מפניך עד אשר תפרה ונחלת את הארץ [30]Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
[31]ושתי את גבלך מים סוף ועד ים פלשתים וממדבר עד הנהר כי אתן בידכם את ישבי הארץ וגרשתמו מפניך [31]Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
[32]לא תכרת להם ולאלהיהם ברית [32]Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
[33]לא ישבו בארצך פן יחטיאו אתך לי כי תעבד את אלהיהם כי יהיה לך למוקש [33]Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top