|
[1]Respondens autem Baldad Suhites, dixit: |
[No book] |
[2]Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? |
[No book] |
[3]Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? |
[No book] |
[4]Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: |
[No book] |
[5]tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus: |
[No book] |
[6]si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ; |
[No book] |
[7]in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. |
[No book] |
[8]Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam: |
[No book] |
[9](hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) |
[No book] |
[10]Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. |
[No book] |
[11]Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? |
[No book] |
[12]Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. |
[No book] |
[13]Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. |
[No book] |
[14]Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. |
[No book] |
[15]Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. |
[No book] |
[16]Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. |
[No book] |
[17]Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. |
[No book] |
[18]Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. |
[No book] |
[19]Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur, |
[No book] |
[20]Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, |
[No book] |
[21]donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. |
[No book] |
[22]Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet. |
[No book] |