«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Book of Jubilees (Charles, 1913)
Jub(Char)
[1]Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud. [No book]
[2]Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus. [No book]
[3]Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. [No book]
[4]Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. [No book]
[5]Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est. [No book]
[6]Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. [No book]
[7]Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. [No book]
[8]Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. [No book]
[9]Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. [No book]
[10]Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. [No book]
[11]Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. [No book]
[12]Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. [No book]
[13]Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. [No book]
[14]Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. [No book]
[15]Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. [No book]
[16]Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur. [No book]
[17]Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. [No book]
[18]Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. [No book]
[19]Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. [No book]
[20]Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. [No book]
[21]Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. [No book]
[22]Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. [No book]
[23]Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. [No book]
[24]Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. [No book]
[25]Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. [No book]
[26]Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est tribuet, et non cessabit. [No book]
[27]Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. [No book]
[28]Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam. [No book]
[29]Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. [No book]
[30]Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. [No book]
[31]Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: ccel.org
Top