«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Webster Bible (1833)
Web
[1]Alleluja. Laudate nomen Dominum; laudate, servi, Dominum: [1]A Song of degrees. Behold, bless ye the LORD, all ye servants of the LORD, who by night stand in the house of the LORD.
[2]qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. [2]Lift up your hands in the sanctuary, and bless the LORD.
[3]Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. [3]The LORD that made heaven and earth bless thee out of Zion.
[4]Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israël in possessionem sibi. 4[No verse]
[5]Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. 5[No verse]
[6]Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. 6[No verse]
[7]Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis. 7[No verse]
[8]Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. 8[No verse]
[9]Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus. 9[No verse]
[10]Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes: 10[No verse]
[11]Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan; 11[No verse]
[12]et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. 12[No verse]
[13]Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. 13[No verse]
[14]Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. 14[No verse]
[15]Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 15[No verse]
[16]Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. 16[No verse]
[17]Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 17[No verse]
[18]Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 18[No verse]
[19]Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino. 19[No verse]
[20]Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 20[No verse]
[21]Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. 21[No verse]
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu

See information...
Top