[1]In finem. Intellectus David, [2]cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. [3]Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? [4]Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. [5]Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. [6]Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa. [7]Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. [8]Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: [9]Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. [10]Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. [11]Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top