[1]Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. [2]Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. [3]Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. [4]Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. [5]Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. [6]Et cum valefecissemus invicem ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. [7]Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. [8]Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. [9]Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. [10]Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. [11]Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. [12]Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. [13]Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. [14]Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. [15]Post dies autem istos præparati, ascendebamus in Jerusalem. [16]Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. [17]Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. [18]Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. [19]Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. [20]At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. [21]Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judæorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. [22]Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. [23]Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. [24]His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. [25]De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. [26]Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. [27]Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: [28]Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. [29]Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. [30]Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. [31]Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. [32]Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum. [33]Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. [34]Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. [35]Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. [36]Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. [37]Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? [38]Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? [39]Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. [40]Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens:
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top