[1]Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. [2]Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. [3]Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, [4]prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. [5]Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes ! [6]Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. [7]Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? [8]Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? [9]aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? [10]Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. [11]Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. [12]Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. [13]Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. [14]Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? [15]Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. [16]Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. [17]Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. [18]Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. [19]Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? [20]Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: [21]manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. [22]Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. [23]Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. [24]Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? [25]Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: [26]scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. [27]Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti, [28]qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top