[1]Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. [2]Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. [3]Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. [4]Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: [5]Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? [6]Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. [7]Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. [8]Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. [9]Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. [10]Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: [11]quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. [12]In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, [13]acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. [14]Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: [15]Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. [16]Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. [17]Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. [18]Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. [19]Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. [20]Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. [21]Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. [22]Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. [23]Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. [24]Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, [25]ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. [26]Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. [27]Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: [28]Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. [29]Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. [30]Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. [31]Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. [32]Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. [33](Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) [34]Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? [35]Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat. [36]Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. [37]Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; [38]ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? [39]Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: [40]Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. [41]Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. [42]Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. [43]Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. [44]Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. [45]Et qui videt me, videt eum qui misit me. [46]Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. [47]Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. [48]Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. [49]Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. [50]Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top