[1]Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
[2]Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,
[3]Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,
[4]Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
[5]Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
[6]sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
[7]Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.
[8]Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.
[9]Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
[10]non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
[11]In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
[12]Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
[13]Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
[14]Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
[15]Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.
[16]Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
[17]Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
[18]et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
[19]Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:
[20]non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
[21]Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
[22]et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
[23]Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
[24]Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
[25]sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?
[26]Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
[27]Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
[28]Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
[29]Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
[30]Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
[31]Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
[32]Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
[33]Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
[34]Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:
[35]veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
[36]et inimici hominis, domestici ejus.
[37]Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
[38]Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
[39]Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
[40]Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
[41]Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
[42]Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
|