|
[1]Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
[2]Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
[3]Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
[4]Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
[5]Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
[6]inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
[7]Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
[8]Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
[9]Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
[10]oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
[11]Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
[12]Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
[13]Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
[14]Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
[15]Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me?
[16]Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
[17]In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me:
[18]circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
[19]Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
|