|
[1]Intellectus Ethan Ezrahitæ.
[2]Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
[3]Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis.
[4]Disposui testamentum electis meis; juravi David, servo meo:
[5]usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
[6]Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
[7]Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei?
[8]Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
[9]Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
[10]Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
[11]Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
[12]Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
[13]aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
[14]Tuum brachium cum potentia; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
[15]Justitia et judicium præparatio sedis tuæ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
[16]Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt;
[17]et in nomine tuo exsultabunt tota die; et in justitia tua exaltabuntur.
[18]Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
[19]Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
[20]Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente; et exaltavi electum de plebe mea.
[21]Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
[22]Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
[23]Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
[24]Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
[25]Et veritas mea et misericordia mea cum ipso; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
[26]Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
[27]Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
[28]Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
[29]In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
[30]Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
[31]Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
[32]si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
[33]visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
[34]misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.
[35]Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
[36]Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
[37]Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
[38]et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
[39]Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
[40]Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
[41]Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
[42]Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
[43]Exaltasti dexteram deprimentium eum; lætificasti omnes inimicos ejus.
[44]Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
[45]Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
[46]Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
[47]Usquequo, Domine, avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
[48]Memorare quæ mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
[49]Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
[50]Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
[51]Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
[52]quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
[53]Benedictus Dominus in æternum. Fiat ! fiat !
|