[1]Intellectus Ethan Ezrahitæ. [2]Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. [3]Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. [4]Disposui testamentum electis meis; juravi David, servo meo: [5]usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. [6]Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. [7]Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei? [8]Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. [9]Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. [10]Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. [11]Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. [12]Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti; [13]aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. [14]Tuum brachium cum potentia; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua. [15]Justitia et judicium præparatio sedis tuæ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam. [16]Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; [17]et in nomine tuo exsultabunt tota die; et in justitia tua exaltabuntur. [18]Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. [19]Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri. [20]Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente; et exaltavi electum de plebe mea. [21]Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum. [22]Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. [23]Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. [24]Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam. [25]Et veritas mea et misericordia mea cum ipso; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. [26]Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. [27]Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ. [28]Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ. [29]In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. [30]Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli. [31]Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; [32]si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: [33]visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum; [34]misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. [35]Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. [36]Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: [37]Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, [38]et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis. [39]Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum. [40]Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus. [41]Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem. [42]Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. [43]Exaltasti dexteram deprimentium eum; lætificasti omnes inimicos ejus. [44]Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. [45]Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti. [46]Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione. [47]Usquequo, Domine, avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua? [48]Memorare quæ mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? [49]Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi? [50]Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? [51]Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium; [52]quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui. [53]Benedictus Dominus in æternum. Fiat ! fiat !
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top