[1]Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. [2]Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. [3]Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. [4]Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. [5]Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, [6]inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. [7]Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. [8]Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. [9]Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar; [10]oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas. [11]Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? [12]Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? [13]Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? [14]Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. [15]Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me? [16]Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. [17]In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me: [18]circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. [19]Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top